"Verum, sine mendasio, certum et verissimum. Quod est inferius, est sicut (id) quod est superius, et quod est superius, est sicut (id) quod est inferius, ad perpetranda miracula rei unius. Et sicut omnes res fuerunt ab uno, meditatione unius: sic omnes res natae fuerunt ad hac una re, adaptatione. Pater ejus est Sol, mater ejus Luna; portavit illud ventus in ventre suo; nutrix ejus terra est. Pater omnis thelesmi totius mundi est hic. Vis (Virtus) ejus integra est, si versa fuerit in terram. Separabis terram ab igne, subtile a spisso, suaviter, cum magno ingenio. Ascendit a terra in coelum, iterumque descendit in terram, et recipit vim superiorum et inferiorum. Sic habebic gloriam totius mundi. Ideo fugiat (fugiet) a te omnis obscuritas. Hic (Haec) est totius fortitudinis fortitudo fortis: quia vincet omnem rem subtilem, omnemque solidam penetrabit. Sic mundus creatus est. Hinc adaptationes erunt mirabiles, quarum modus est hic. Itaque vocatus sum Hermes Trismegistus, habens tres partes Philosophiae totius mundi. Completum est quod dixi de operatione Solis"
***
Одна из распространённых версий толкования надписей Изумрудной скрижали гласит, что на ней записан рецепт алхимической "Великой Работы" - т.е. рецепт получения философского камня.